Sunday, May 7, 2023

Novena ad Sacratissimum Cor Iesu


IN nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. R. Amen.

Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus, ditare et recreari mereamur.

R. Amen.

V. Cor Iesu, flagrans amore nostri.

R. Inflamma cor nostrum amore tui.

Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et a tua numquam laude cessemus.

R. Amen.

(hic morare ad Sacrum Cor petendum)

(pause here to make petitions to the Sacred Heart)




V. O Sacrum Cor Iesu, Patris voluntati obsequentissimum.

R. Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper.

O divinum Cor Iesu, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam, paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo, Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus omnia merita sacri Cordis tui.

R. Amen.

V. O sacrum Cor Iesu, salutis nostrae sitientissimum.

R. Revoca nos praevaricatores ad Cor, ut non moriamur in peccatis nostris

Oremus.

Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulnerato peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri dignaris; concede, quaesumus, ut illi devotum pietatis nostrae praestantes obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eumdem Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.

In situations of extreme need let us pray the Memorare to Saint Joseph

  Memorare to St. Joseph Remember, O most chaste spouse of the Virgin Mary, that never was it known that anyone who implored your help and s...